The Unknown Charter

Archives Nationales de Paris: Archives du Royaume, J.655

Henricus Dei gratia rex Anglorum omnibus baronibus et fidelibus suis salutem.

  1. Sciatis me Dei misericordia et communi consilio baronum regni mei Anglie ejusdem regni regem coronatum esse. Et, quia regnum oppressum erat iniustis exactionibus, ego, respectu Dei et amore quam [sic] erga vos omnes habeo, sanctam Dei ecclesiam in primis liberam facio ita quod nec vendam ad firmam ponam nec mortuo archiepiscopo vel episcopo vel abbate aliquid accipiam de domenico ecclesie vel de hominibus ejus donec successor ejus ingrediatur, et omnes malas consuetudines quibus regnum Anglie iniuste opprimebatur inde auffero, quas malas consuetudines ex parte suppono:
  2. Si quis baronum meorum, comitum, sive aliorum qui de me tenet mortuus fuerit, heres ejus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei, set legitima et iusta relevatione relevabit eam. Similiter et homines homines baronum meorum legitima et iusta relevatione relevabunt terras suas de dominis suis.
  3. Et si quis baronum meorum vel hominem filiam suam nuptus tradere voluerit, sive sororem sive neptem sive cognatam, mecum inde loquatur. Sed neque ego pro hac licentia de suo aliquid accipiam neque defendam ei quin eam det, excepto si eam dare velit inimico meo. Et si, mortuo barone vel alio homine meo, filia heres remanserit, eam non dabo marito nisi secundum consilium baronum meorum.
    Et si uxor absque liberis fuerit dotem et maritagium suum habebit et eam non dabo nisi secundum velle suum.
  4. Si vero cum liberis uxor remanserit, dotem et mariationem [sic] suam habebat dum corpus suum legitime servaverit, et eam non dabo marito nisi secundum velle suum, et terre et liberorum custos erit, sive aliquis propinquior qui iustius esse debebit. Et precipio ut barones mei similiter se contineant erga filios et filias et uxores hominum suorum.
  5. Monetagium commune quod capiunt per civitates et comitatus, quod non fuit tempore Edouardi regis, hoc ne amodo fiat omnino deffendo. Si quis captus fuerit, sive monetarius sive alius cum falsa moneta, justum inde fiat.
  6. Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur concedono exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus vel pro aliis rebus que justius aliis contingebant. Et si aliquis pro hereditate aliquid pepigerat illud condono, et omnes relevationes que [pro] rectis hereditatibus pacte erant.
  7. Et si quis baronum meorum vel hominum meorum infirmatur sicut ipse dabit vel dare disposuit pecuniam suam ita datam esse concedo; quod si ipse preventus vel armis vel infirmitate pecuniam suam non dederit nec dare disposuerit, uxor sua sive liberi aut parentes aut ligitimi ejus pro anima ejus dividant sicut melius eis visum fuerit.
  8. Si quis baronum vel hominum meorum forisfecerit non dabit vadium in misericordia tocius pecuniae sue sicut faciebat tempore patris mei et fratris mei, set secundum modum forisfacti ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei et fratris mei in tempore aliorum antecessorum meorum; quod si perfidie vel celeris convictus fuerit, sicut justum erit sic emendat.
  9. Murdra etiam retro que [sic] ab illa die qua in regem coronatus fui, omnino condono, et ea que amodo facta fuerint juste emendentur secumdum lagam regis Edouardi.
  10. Forestas communi concessu baronum meorum in manu mea sic retinui sicut pater meus eas habuit.
  11. Militibus qui per loricas terras suas deserviunt terram dominicorum [sic] carrucarum suarum quietam ab omnibus geldis et ab omni opere propio dono meo concedo ut, sicut benignitas mea propensior est in eis, ita mihi fideles sint. Et sicut a tam magno gravamine alienati [sic] sunt, ita equis et armis bene se instruant ut apti et parati sint ad servicium meum et ad deffensionem regni mei.
  12. Lagam regis Edouardi vobis concedo cum illis emendationibus quibus eam pater meus emendavit consilio baronum suorum.
  13. Si aliquisaliquid de meo vel de rebus alicuius post obitum fratris mei Willelmi ceperit totum cito reddat absque emendatione. Et si quis aliquid inde retinuerit ille super quem inventum fuerit graviter mihi emendabit.

Testibus archiepiscopis, episcopis, baronibus, vicecomitibus et optimatibus toius regni Anglie apud Westmonasterium, quando coronatus fui.
Hec est carta regis Henrici per quam barones querunt libertates, et hec consequentia concedit rex Johannes:

  1. Concedit rex Johannes quod non capiet hominem absque judicio nec aliquid accipiet pro justicia nec injusticiam faciet.
  2. Et si contingat quod meus baro vel homo meus moriatur et heres suus sit in etate, terram suam debeo ei reddere per rectum releveium absque magis capiendi [sic].
  3. Et si ita sit quod heres sit infra etatem, debeo quatuor militibus de legacioribus [sic] feodi terram bajulare in custdia, et illi cum meo famulo debent mihi reddere exitus terre sine vendicione nemorum et tunc [sic] sine redemptione hominum et sine destructione parci et vivarii; et tunc, quando ille heres erit in etate, terram ei reddam quietam.
  4. Si femina sit heres terre debeo eam maritare set non inimicuis meis. Si contingat quod meus baro aut homo meus consilio generis sui ita quod non sit disparagiata; et si una vice eam dedero amplius eam dare non possum, set se maritabit ad libitum suum, set non inimicus meis.
  5. Si contingat quod baro aut homo meus moriatur concedo ut pecunia sua dividatur sicut ipse diviserit, et si preoccupatus fuerit aut armis aut infirmitate improvisa uxor ejus aut liberi aut parentes et amici propinquiores pro ejus anima dividant.
  6. Et uxor ejus non abibit de hospicio infra .xl. dies et domec dotem suam decenter habuerit et maritagium habebit.
  7. Adhuc hominibus meis concedo ne eant in exercitu extra Angliam nisi in Normanniam et in Brittaniam et hoc decenter, quia si aliquis debet mihi servicium decem militum consilio baronum meorum alleviabitur.
  8. Et si scutagium evenerit in terra una marca argenti capietur de feodo, et si gravamen exercitus contigerit amplius caperetur consilio baronum regni.
  9. Adhuc concedo ut omnes forestas quas pater meus et frater meus et ego afforestaveramus, desafforesto.
  10. Adhuc concedo ut milites qui in antiquis forestis meis habent suum suum [sic] nemus, habeant nemus amodo ad nerbgagia sua et ad ardendum; et habeant foresterium suum et ego tantum modo unum qui servet pecudes meas.
  11. Et si aliquis hominum meorum morum [sic] moriatur qui Judeis debeat, debitum non usurabit quamdiu heres ejus sit infra etatem.
  12. Et concedo ne homo perdat pro pecude vitam neque membrum.

Copyright © 1996-2006, Tony Jebson <tony@jebbo.co.uk>, all rights reserved. Last modified 9th December 2006.